THRACIUS Lapis

THRACIUS Lapis
THRACIUS Lapis
Graece Θρακίας vel Θρἡιςςα λίθος, uti Nicander vocat, aquâ accenditur, accensusque odorem bitumini similem reddit, oleô vero restinguitur. Ita enim hic,
Ἠὲ σύ γε Θρήιςςαν ἐνὶ φλέξας πυρι λάαν,
Ἥθ᾿ ὕδατι βρεχθεῖσα σελάςςεται, ἔσβεσε δ᾿ αὐτὴν
Τυτθὸν ὅτ᾿ ὀδμήσηται ἐπεῤῥανθέντος ἐλάιου.
At Veteres flabellatione restingui, scripsêre, uti videre est apud Aristotelem, in Admirandis, ubi de his lapidibus, ἱρπιζόμενοι, ait, σβέννυνται ταχέως. ὕδατι δὲ ῥαινόμενοι, ἀναλάμπουσι καὶ ἀνάπτουσι κάλλιον. Sed nihil prohibet, et flabellatione simul, et oleô quoque eundem restingui, Salmas. ad Solin. p. 252. ubi Solinum ad gagatem referentem, quae de Thracio lapide annotârunt Scriptores, pluribus refellit. Ab hoc diversus est alter in Thracia lapis, quem dissectum accendi et rursus in se compositum, ac aquâ aspersum, ardere carbonum instar, idem habet Aristoteles. Hic enim carbo metallicus est et lapideus, quô hodieque fabri ferrarii in fornacibus suis utuntur. Salmas. ibid.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Steinkohle — (Schwarzkohle, gr. Lithanthrax, engl. Coal, Pit coal [spr. Pittkohl, d.i. Grubenkohle], franz. Houille [spr. Huillj]). I. Eigenschaften: derbe Massen, blätterig, schieferig, dicht, faserig od. erdig, bildet mehr od. weniger mächtige Lagen u.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • CARBO — I. CARBO Hebr. Gap desc: Hebrew, Esaiae c. 6. v. 6. Et volavit ad me unus e Seraphim et in manu eius carbo. Ita enim Seniores reddunt, Καὶ εν τῇ χειρὶ εἶχεν ἄνθρακκ: quos Interpretum pars maxima sequitur. Bocharto vero hâc voce denotatur calculus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • JUPITER — Opis et Saturni fil. in Creta ins. eodem cum Iunone partu editus, et in Ida monte a Curetibus educatus, idque clam patre, qui ex pactione cum Titano fratre initâ, filios suos omnes devorabat. Cum autem in virum adolevisser, cognovislerque etiam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MARS — Deus belli ab antiquis creditus, dictus Varroni l. 4. de LL. quod maribus in bello praesit, aut certe a Sabina dictione Mamers, quô nomine illi Martem dicebant. A Poetis Mavors dicitur per epenthesin. Iovis ac Iunonis silius fuisse singitur, vel …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PARMA — I. PARMA nomen fluvii in Italia, in Longobardia Cispadana. Oritur ex Apennino. in confinio ditionis Genuensis, versus Apuam. dein in Boream tendens, per Ducatum Parmensem, Parmam rigat, et 10. milliar, infra in Padum se exonerat. Ab hoc urbs… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”